tisdag 25 juli 2017

Canticum Corybanticum Bacchantium Clerico-Potatorium Comessatorium Valedictorium Comitiale-Comicum Claespåhörnicum



Canticum Corybanticum Bacchanticum Clerico-Potatorium Comessatorium Valedictorium Comitiale-Comicum Claespåhörnicum den 28 juli 1815

Qvid prius dicam solitis Parentis Laudibus? HORATIUS

1. Absint rixae, jurgia, 
noeniae threni. 
Adsint plena pocula 
cum tormento leni; 
proximusque proximum 
rogitet fraterculum; 
nonne plenum optimum, 
ubi omnes pleni? 

2. Frater! ego valeo; 
bene est, si vales. 
Bacchi sub auscpicio 
omnes sunt aeuales. 
Omnes ergo bibite, 
jubilate, psallite; 
omnes, omnes hodie 
erimus mensales. 

3. Psallite identidem; 
vox solvatur muto; 
salutate praesulem 
Scypho, non minuto; 
ejus quippe symbolum 
est et erit: Homo sum 
et a me alienum 
nil humani puto. 

4. Te conservent Superi, 
Jacob Patriarcha! 
Salvum, tutum, veluti 
Noachum in archa. 
Longum vitae pelagus 
iterabis placidus, 
tam Archiepiscopus, 
qvam Symposiarcha! 

5. Laetus atque viridis 
huic tuae genti 
Diu, pater! intersis, 
te suspicienti, 
atque te, amabilem, 
habileem, affabilem, 
omnibus laetabilem, 
sempeer reverenti! 

6. Absolutum canticum, 
fratres, tale qvale, 
qvamvis non latinicum, 
tamen cordiale. 
Absoluta meta mox, 
vultus trux, demissa vox, 
rapta lux, propinqua nox, 
et dicendum vale. 

7. Fluat ergo fluidum; 
(fluunt cuncta, patres!). 
Ibi jam solatium 
hauriamus, fratres! 
Hauriamus ibidem 
florem ac pinguedinem, 
succum atque sanguinem, 
qvo laetentur matres.

Inga kommentarer:

Skicka en kommentar